Acta Diurna et Nuntii Latini
Aperte confiteor Ciceronis eipstolas mihi saepe non satis liquere. Ad exemplum affero haec verba quae Tullius ad Volumnium Eutrapelum reddidit in epistola quae tricesima altera septimo in libro ad Familiares scripto numeratur:
Equidem sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum meorum ut cognosci sua sponte possent. sed quoniam tanta faex est in urbe ut nihil tam sit ἀκύθηρον quod non alicui venustum esse videatur, pugna, si me amas, nisi acuta ἀμφιβολία, nisi elegans ὑπερβολή, nisi παράγραμμα bellum, nisi ridiculum παρὰ προσδοκίαν, nisi cetera quae sunt a me in secundo libro De Oratore per Antoni personam disputata de ridiculis ἔντεχνα et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse.
Illud nomen adiectivum ἀκύθηρον insolitum esse videtur, et praesertim cum ante saeculum quartum post Christum natum non alias, quoad sciam, reperiatur. In quo sine dubio inest quaedam notio invenustatis; tamen mea quidem sententia etiam nomen Cytheridis hoc in vocabulo latere potest, quo mimico nomine eadem Volumnia appellabatur quae annis posterioribus et Marcum Antonium et Cornelium Gallum sibi suis illecebris devinxisse fertur. Quid autem de illo "per Antoni personam?" Iam diu enim Graevius et alii animadverterunt per Caesaris potius quam Antonii personam illa de ridiculis ἔντεχνα et arguta secundo in Ciceronis libro De Oratore esse dicta; itaque Tullius, nisi magis obliviosus hic fuit quam plerumque videbatur, lectoris animum ad nomen Antonii advertit. Voluitne igitur Cicero adumbrare se aliquid de Cytheride audivisse? Ne Antonium quidem esse ἀκύθηρον, sive sine sua (necnon Volumnii) Cytheride?
Sed quid his de aliis verbis Graecis? Quid magis insolitum quam παράγραμμα? Quidni παρονομασίαν scripsisset pro paragrammate? Si haec vocabula conferimus, statim invenimus et ἀμφιβολίαν et ὑπερβολὴν in se -βολ- habere, ita ut in his aliis, quae sunt παράγραμμα et παρὰ προσδοκίαν, continetur παρα-. Possumus, si ex his partibus unum audemus vocabulum componere, nomen adiectivum quae est παραβόλη, seu periculosa seu temeraria, effingere. Quae femina periculosior quam Cytheris? An debemusne fortasse nomen substantivum παραβόλου vel παραβολίου effingere, id est nomen sacramenti? Nonne τὸ παραβόλιον bene coniungitur cum illa locutione "sacramento contendas" quae in periodi fine invenitur? Sed qua ratione? Quem ad finem? Quid voluit Cicero dicere de sacramentis?
Quod lusus quidam verborum hac in epistola latet: hoc satis mihi liquet. Sed utrum de sinu complexuque mimulae, an de litibus iudiciisque loquitur epistolographus noster?
Tantum me taedet status rerum in misera mea terra, Gallia, ut pergere non valeam de eo scribere in hoc diario. Sed si de re politica non scribo, de quanam re loquar ? De eventis vitae meae ? Quid ad lectores ? De tempestate ? ut, exempli gratia : Hodie caelum est serenum, heri pluebat etc. ? Res futilis parum digna mentione. Quam miror collegas meos, Thersitem, Neminem, Sandra Ramos et multos alios et alias, qui semper inveniunt materiam sermonis et inter jucunda et seria lectores tam perite allicere sciunt ! Quorum commentarios quoties lego,quam me delectant, et quam iis invideo ! Ego vero mihi omnino sterilis videor, qui nihil scribere valeam quod jucundum ulli legenti esse possit. Itaque potius mihi est hic sistere iter, donec aut status rerum in Gallia mejor fiat,et de eo loqui me juvet, aut materiam alteram inveniam quae operae pretium esse mihi videatur. Interea melius est tacere quam nihil loqui utile vel jucundum.
Ergo valete, carissimi lectores et lectrices, ad tempora, diis juvantibus, meliora !
Pastrix
Quasi putamina olim multi iudicaverunt instrumenta quae autem nos impendent hodie ad scientiam colendam quamdam; alacritate enim haec reiecerunt aliquando utpote nimis puerilia praebita. Sed quidquid pronuntietur sine risulo mea quidem non refert. Ut hoc illustrem: cum nuper legerem opus de itinere per Italiam tractans -sive, verbis ipsius auctoris nominatam, terram ubi citri florent, ad quam et ego ipse mox invenire volo ob cursus linguae Graecae- sententiae de civibus quos scriptor cognovit maxime mihi placebant. Nunc, probationibus peractis, ad lectiones perficiendas superest tempus, quamobrem talia legi potui. Quid enim? Iocosi, ridentes, omnino liberi, sic enarrantur homines, quos cum viderit laetitiam in se ipsum intulisse credo auctorem. Ille viator, cui Goethe nomen erat, Germanorum inter praeclarissimos numeratur, sed ut ad initium revertar sermonis, dicam res graves non curavisse, aut, ut definiam perspicuitate, res grave modo non tractavisse. Ut in scientia docendi omnia haec in promptu esse debeant (quis enim celerius discit puero?), tamen multi disciplinas miscere vel novas vias conari minime probant. Rationes enim sine telescopio videre licet. Verecundia autem tacere iubet. Mihi tandem, prosequenti Vivis verba, schola ludus vocanda est.Salve, Domine, Salve Domina, et hospitāliter tē excipimus in
ACTA POPULI
Preme hīc ut sodālis asciscāris (sign up).
aut Preme hīc ut situm intrēs (sign in).
© 2010 Created by Molendinarius on Ning. Create a Ning Network!
Insignia | Refer qvæstionem | Rēs Prīvātæ Meæ | Terms of Service